monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.130

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 0, 12
Verum iam tempus est, ut ipsius prophetae verba texamus, non iuxta consuetudinem nostram proponentes omnia, et omnia disserentes, ut in duodecim prophetis fecimus; sed breviter et per intervalla ea tantum, quae obscura sunt explanantes, ne librorum innumerabilium magnitudo lectori fastidium faciat. Ad intelligendas autem extremas partes Danielis, multiplex Graecorum historia necessaria est: Sutorii videlicet Callinici, Diodori, Hieronymi, Polybii, Posidonii, Claudii, Theonis, et Andronici cognomento Alipii, quos et Porphyrius esse secutum se dicit: Iosephi quoque et eorum quos ponit Iosephus, praecipueque nostri Livii, et Pompeii Trogi, atque Iustini, qui omnem extremae visionis narrant historiam, et post Alexandrum usque ad Caesarem Augustum, Syriae et Aegypti, id est, Seleuci, et Antiochi, et Ptolemaeorum bella describunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below