monumenta.ch > Hieronymus > Psalmi, 102

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 0, 5
Itaque obsecro vos, Pammachi φιλομαθέστατε, et Marcella, unicum Romanae sanctitatis exemplar, iunctos fide et sanguine, ut conatus meos vestris orationibus adiuvetis: ut Dominus atque Salvator pro causa sua, suo sensu, meo ore respondeat, qui loquitur ad prophetam: Aperi os tuum, et implebo illud. Si enim cum apprehensi fuerimus ante iudices et tribunalia, monet ne cogitemus quid respondere debeamus quanto magis contra adversarios blasphemantes, sua potest bella bellare, et in servis suis vincere? Unde et psalmi plurimi illud Hebraicum, quod in titulis ponitur LAMANASSE, pro quo LXX transtulerunt, in finem, magis pro victoria continent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below