monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 0, 4
Cuius impugnatio testimonium veritatis est. Tanta enim dictorum fides fuit, ut propheta incredulis hominibus non videatur futura dixisse; sed narrasse praeterita. Et tamen sicubi se occasio in explanatione eiusdem voluminis dederit, calumniae illius strictim respondere conabor, et philosophiae artibus, immo malitiae saeculari, per quam subvertere nititur veritatem, et quibusdam praestigiis clarum oculorum lumen auferre, explanatione simplici contraire.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below