monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 83
Iuxta Septuaginta autem volvitur quasi aqua iudicium pessimorum; quia non stat in una sententia; sed circumfertur omni vento doctrinae, quod probaverat improbans, et quod prius laudaverat, putans esse nihili. Iustificationes eorum non fluminibus et purissimis fontibus, sed turbidis coenosisque torrentibus comparantur, qui suas aquas non habent; sed de saxis rupibusque et vepribus collectas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below