monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 57
Nec sufficit bonum quaerere, malumque non quaerere, nisi ἐπιείκησιν habeatis in utroque, ut primum oderitis malum, deinde diligatis bonum. Odit malum, qui non solum voluptate non vincitur, sed odit opera voluptatis: et diligit bonum, qui non invitus, aut necessitate, aut metu legum facit quod bonum est; sed idcirco quia bonum est, ut mercedem boni operis habeat conscientiam suam, et dilectionem quam erga bonum possidet. Unde et apostolus: Hilarem, inquit, datorem diligit Deus. Non enim omnis eleemosyna placet Deo, nisi quae cum hilaritate profertur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below