monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.80 v > sectio 8

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 54
Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit Dominus Deus exercituum vobiscum sicut dixistis: Odite malum, et diligite bonum, et constituite in portis iudicium, si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Ioseph. LXX: Quaerite bonum, et non malum, ut vivatis, et erit sic Dominus Deus omnipotens vobiscum, sicut dixistis: Odio habuimus mala, et dileximus bona, et reddite in portis iudicium, ut misereatur Dominus Deus his qui reliqui sunt de Ioseph. Dicitis Deum esse vobiscum, quia sitis filii Abraham; audite quod sequitur: Si filii estis Abrahae, opera patris vestri facite. Quae sunt opera patris vestri Abrahae? Diligite bonum, et non malum. Grande peccatum est, non solum facere malum, sed et diligere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below