monumenta.ch > Cassiodorus > 18

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 18
Est autem locus in quo habitavit Abraham: et ex eo quod cum Abimelech, datis septem ovibus, in foedus mutuum iuraverunt, appellatus est puteus iuramenti, sive puteus septimi, propter numerum septem ovium SABE enim utrumque significat. Praecipit autem secundum leges allegoriae domui Israel, id est, his qui sibi notitiam Dei pollicentur, ut non quaerant Bethel, et non introeant in Galgalam, et non transeant, vel ascendant ad puteum iuramenti; sed magis quaerant Deum, et vivant in eo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below