monumenta.ch

Hieronymus Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 5, 6
Qui autem de numero virginum, si erraverit, ob leve quoque peccatum non poterit suscitari: non quo non suscitetur, sed nequaquam suscitetur virgo Israel, et nequaquam resurgat Dominus Israel. Non est enim eadem gloria eius qui semper secutus est Dominum, et eius qui aberraverit a grege, et postea boni pastoris reportatus est humeris. Unde et per alium prophetam Dominus ait: Malo poenitentiam peccatoris, quam mortem. Poenitentia non sanctitati purissimae et Ecclesiae Christi (quae non habet rugam neque maculam), sed morti et inferis comparata fit melior.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below