monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, De Septem, 7, 22
Ad hoc autem considerandum, paulo altius aestimo repetendum. Tribus oculis videt homo ratione utens, oculo carnis quo videt extra se mundum, et quae sunt in mundo, oculo rationis videt in se animum et quae sunt in animo, oculo contemplationis, videt intra se Deum et quae sunt in Deo. Qui ergo Spiritum Dei in se habent, et Deum habent et Deum vident, quia oculum illuminatum habent, quo Deus videri potest; et sentiunt non in alio vel secundum aliud quod ipse non est, sed ipsum in ipso quod est, quod praesens est. Nec tamen id cogitari potest, quia incogitabile est, nec dici potest, quia ineffabile est; sed videtur et sentitur et non exprimitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below