monumenta.ch > Hieronymus > csg48.383

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, De Septem, 7, 12
Ab hac ergo summa et aeterna trinitate descendit quaedam perpetuorum trinitas. Ab unitate namque descendit materia, ab unitatis aequalitate forma, a connexione utriusque spiritus creatus, id est natura. Haec sunt tria principia, a primo principio descendentia. Unde magister meus dicit, primum principium aeternitas, quae quia immutabilis est, dicitur necessitas; secundum principium: materia quae quia apta est recipere omnes formas, dicitur possibilitas; tertium principium forma, quae quia materiam in alicuius statum terminat, dicitur finalitas; quartum principium spiritus creatus, qui, quia motus est rerum universalis, dicitur actualitas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below