monumenta.ch > Hieronymus > csg51.71

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, De Septem, 5, 3
Et notandum quod virtutum aliae sunt naturales, aliae meritoriae, quae maioris meriti sunt quam naturales, quia naturalis virtus potest in homine cum vitio naturae cohabitare, ut potentia cum carnis fragilitate, pudicitia cum cupiditate. Quia ergo patiens vel castus vitio naturae peccat, poenitendo et orando cum Paulo dicat: Iam non ego operor illud; sed quod in me habitat. Per has igitur septem virtutes meritorias, septem animae vires reformantur. Per ipsas, et tanquam per septiformis gratiae gradus ascendendo suspenduntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below