monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.96

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, De Septem, 5, 1
Quinta septena graduum septem virtutum praedictis adiungitur, quibus anima innixa, vicinius divina speculatur. Septem sunt virtutes quas pariunt septem dona Spiritus sancti. Haec autem dona sunt primi motus in corde, quasi quaedam virtutum semina super terram cordis nostri iactata; virtutes vero quasi segetes ex ipsis consurgunt: quae quidam boni effectus donorum sunt; unde Ioannes in Apocalypsi: Vidi septem spiritus discurrentes ante thronum Domini. Spiritus dicuntur, id est aspirationes quae praecedunt virtutes, et sunt dona tamen et non merita; virtutes vero sunt et dona et merita.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below