monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, De Septem, 4, 7
Et est memoria vis animae, qua prius cognita firmiter retinet. Sic igitur istis virtualibus, septem actionibus ad animae notitiam cum intelligentia ascendere possumus. Istae namque vires ita coeunt in substantiam quod una sunt anima. Ad haec autem evidentius ostendendum, dicit Mercurius Hermes: Sapientia dicitur mater psyches, Endelicheia quasi endon elicheia, id est aeternitatis filia, scilicet sapientia creavit psychen, id est animam, dans ei a se, non de se, rationem, intelligentiam et immortalitatem; unde anima ab officio animandi, id est vivificandi, dicitur; et sic scilicet multimodae eius vires, modus eius comprehendendi multiplex; unde Plato de compositione animae tractans, dicit eam constare ex eodem et diverso; ex individua et dividua substantia. Et dicit scilicet, ex eodem, referens ad illum modum comprehendendi, quo communiter uniendo comprehendit multa; ex diverso, retulit ad modum comprehendendi singularia; ex individua substantia, ad modum comprehendendi rem formaliter et immutabiliter; ex dividua, ad modum comprehendendi, modo compositi rem materialiter et mutabiliter.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below