monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.492

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, De Septem, 3, 6
Hae ergo fenestrae si diabolo claudantur, si Deo aperiantur, anima in praescriptas vias sapienter egreditur, ne saeculi vanitatibus detineatur, quae Dei sunt et de Deo circumspectius contemplatur, et sic in multimodam sui cognitionem et reformationem digreditur. Hinc Dominus ad Moysen: Attende, inquit, tibi et vide. Hinc David: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Hinc Ieremias de anima infelice seipsam ignorante: Sordes eius in pedibus eius, nec recordata est finis sui. Idem sub specie felicis animae cognoscentis se: Ego vir videns paupertatem meam. Hinc Gregorius de anima vagante: Stultus in itinere amoena prata conspiciens obliviscitur quo tendit. Hinc villicus in Evangeliis: Fodere non valeo, mendicare erubesco, etc.. Qui utique si foderet, non mendicus sed dives esset; fodere namque est conscientiam et cogitatus scrutari, linguam et actus sollicite contemplari.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below