monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, De Septem, 1, 1
Chaldaei et Graeci sapientiam quaerunt, Latini veritatem inquirunt; illi quaerunt et inveniunt, quia mores cum scientia componunt; isti inquirunt et non inveniunt, quia disputationis potius cavillationi quam veritatis inquisitioni insistunt. Cavillosa vero disputatio ingenium exercendo excitat, in qua si moram fecerit obtundit et fascinat: quod quidem in invio et non in via veritatis hebes et palpans errat; veritatis autem inquisitio cotis vice clarum ingenium et subtile reddit: in viam regiam mentem dirigit, mentis oculos ad ardua erigit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below