monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 31, 192, 1
Nostis, fratres charissimi, beatissimum Petrum in Salvatoris passione suis erroribus profecisse, et posteaquam negavit Dominum, fuisse apud Dominum meliorem. Fidelior enim factus est posteaquam fidem se perdidisse deflevit; atque ideo maiorem gratiam reperit quam amisit. Tanquam bonus enim pastor tuendum gregem accepit: ut qui sibi antea infirmus fuerat, fieret omnibus firmamentum; et qui interrogationis tentatione nutaverat, caeteros fidei stabilitate fundaret. Denique pro soliditate devotionis Ecclesiarum petra dicitur, sicut ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Petra enim dicitur, eo quod primus in nationibus fidei fundamenta posuerit, et tanquam saxum immobile totius operis christiani compagem molemque contineat. Petra ergo pro devotione Petrus dicitur; et petra pro virtute Dominus nuncupatur, sicut ait Apostolus: Bibebant autem de spirituali sequente eos petra; petra autem erat Christus. Recte consortium meretur nominis, qui consortium meretur et operis. In eadem enim domo Petrus fundamentum ponit, Petrus plantat; Dominus incrementum dat, Dominus irriguum subministrat. Petrus ergo tentationibus suis proficit, fletibus suis gaudet, periculis suis crescit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below