monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 10, 14, 10
Breviter quaeramus pupillum quia in paupere requirendo fatigati sumus. Domine Iesu, pupillum quaero; fatigatus quaero: cito responde, ut inveniam. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Pupillus in terra, immortalem patrem invenit in coelo. Ne vobis, inquit, dicatis patrem in terra. Inventus est pupillus iste. Oret pupillus iste: audiamus eum, et imitemur eum. Quae est eius oratio? Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Pater, inquit, meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Si ergo beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum; Tibi derelictus est pauper. Si pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me; Pupillo tu eris adiutor.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below