monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 10, 14, 8
Dives est, inquis. Respondeo, Dives est. Iterum tu accusator respondes et dicis, De iniquitate dives est. Quid, si facit amicos de mammona iniquitatis? Dominus noverat quod dicebat: utique non errabat, quando praecipiebat, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna. Quid si hoc facit iste dives? Iam finit cupiditatem, exercet pietatem. Tu nihil habes, sed dives vis fieri; incides in tentationem. Sed forte inde factus es pauperrimus et egentissimus, quia nescio quid habebas paternum, quod te sustentaret, et calumnia aliqua competitoris abstulit. Gemis, audio, tempora accusas: quod gemis, si posses, faceres. Annon videmus? annon quotidianis exemplis plena sunt omnia? Heri gemebat, quia perdebat sua; hodie pertinens ad maiorem, rapit aliena.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below