monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 10, 13, 9
Non enim filium tuum non erudis. Et prius agis, ut, si fieri potest, pudore et liberalitate erudiatur, erubescat patrem offendere, non tanquam severum iudicem timeat; gaudes ad talem filium: sed si fuerit forte ista contemnens, adhibes et verbera; incutis poenam, ingeris dolorem, sed quaeris salutem. Multi amore, multi timore correcti sunt: sed per tremorem timoris ad amorem pervenerunt. Erudimini, qui iudicatis terram. Diligite et iudicate. Non enim sic quaeritur innocentia, ut pereat disciplina. Scriptum est, Disciplinam qui abiicit, infelix est. Bene potest addi ad istam sententiam, Sicut disciplinam qui abiicit, infelix est: sic disciplinam qui negat, crudelis est. Ausus sum aliquid dicere, fratres mei, quod vobis aliquanto plenius exponere ipsius rei obscuritate compellor. Repeto quod dixi, Disciplinam qui abiicit, infelix est: hoc manifestum est. Disciplinam qui non dat, crudelis est: teneo prorsus, teneo et ostendo feriendo pium, parcendo crudelem; exemplum ante oculos pono. Ubi invenio feriendo pium? Non eo ad alios, ad patrem et filium eo: pater et quando ferit, amat; et non vult puer caedi: contemnit voluntatem, consulit ad utilitatem. Quare? Quia pater est, quia haereditatem parat, quia successorem nutrit. Ecce feriendo pius est pater, feriendo misericors est. Da mihi hominem parcendo crudelem. Non recedo a personis, eos ipsos ante oculos pono. Sed puer impunitus et indisciplinatus si sic vivat, ut pereat, et pater dissimulet; pater parcat, pater perditum filium disciplinae asperitate offendere timeat, nonne parcendo crudelis est? Erudimini ergo, omnes qui iudicatis terram: et bene iudicando non a terra praemium, sed ab illo exspectate qui fecit coelum et terram.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below