monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 10, 13, 6
Haec attendite, et erudimini, omnes qui iudicatis terram. Omnes scilicet, quia etiam sic intelligendum est, quomodo de quibus Apostolus dicit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Non est enim potestas, nisi a Deo. Quae autem a Deo sunt, ordinatae sunt. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa. Et si non ab illa, tamen ex illa. Aut enim iuste agis, et iusta potestas laudabit te: aut iuste agentem, etiamsi potestas iniusta damnet te, Deus iustus coronabit te. Ac per hoc tu iustitiam tene, tu bene vive: et sive damnet, sive absolvat, habebis laudem ex illa. Beatus ille, cuius hic sanguis fusus est, nonne ex ipsa potestate, antequam et a qua visus est iudicari, laudem invenit? Confessionem prompsit, in fide permansit: mortem non timuit, sanguinem fudit, diabolum vicit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below