monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 10, 13, 1
Terram iudicare, est corpus domare. Audiamus Apostolum iudicantem terram: Non sic pugno, inquit, tanquam aerem caedens; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans ipse reprobus efficiar. Audi ergo, terra, iudicantem terram; et iudica terram, ne sis terra. Si enim terram iudicaveris, coelum eris, et in te factam gloriam Domini enarrabis. Coeli enim enarrant gloriam Dei. Si autem terram non iudicaveris, terra eris. Si autem terra fueris, ad eum pertinebis cui dictum est, Terram manducabis. Audiant ergo iudices terrae: corpus castigent, libidines frenent, ament sapientiam, vincant concupiscentiam: et ut hoc faciant, erudiantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below