monumenta.ch > Hieronymus > bnf11947.254 r

Augustinus Augustinus, Sermones, 10, 4, 4
Vivunt autem Angeli in gaudio, non creaturae, sed Creatoris. Gaudium enim creaturae est quidquid videtur: gaudium Creatoris est quod non videtur oculis corporis, sed purgata acie mentis. Beati mundo corde. Ad quam visionem beati sunt? Quoniam ipsi Deum videbunt. Non enim putetis, fratres, quia gaudent Angeli ex eo quia vident terram, aut coelum, vel quaecumque in his sunt. Non ex eo gaudent, quia vident coelum et terram; sed quia vident eum qui fecit coelum et terram.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below