monumenta.ch

Augustinus Augustinus, Sermones, 41, 257, 4
Et ideo, fratres charissimi, tempus iudicii et diem reddendae rationis sapienter et utiliter cogitemus, et crimina vel peccata maiora cum gemitibus et suspiriis, quamdiu vivimus, lugeamus; et illa minuta delicta vel quae ante fecimus, vel quae indesinenter admittimus, assiduis orationibus et largioribus eleemosynis redimamus. Et quomodo non desunt quotidiana peccatorum vulnera, sic nunquam desint eleemosynarum vel orationum remedia. Si enim nosmetipsos propria severitate distringimus, sententiam futuri iudicis praevenimus. Qui enim pro peccatis sibi ipsi non parcit, Deus cito illi indulgentiam retribuit: et qui se ipsum modo a communione pro reatu suspendit, ab illo altari quod est in coelo removeri non poterit; secundum illud, Dic tu prior iniquitates tuas, ut iustificeris. Iniquitatem tuam si tu agnoscis, Deus ignoscit. Nemo ergo desperet; sed nemo male speret. Male desperat, qui credit quod etiamsi poenitentiam agat pro peccatis suis, divina misericordia non indulgeat. Male autem sperat, qui se post multa tempora ad poenitentiae medicamenta reservat. Quomodo enim male desperantibus dicitur, Peccator in quacumque die conversus fuerit, omnes iniquitates illius oblivioni tradentur sic male sperantibus dicitur, Nolite tardare converti ad Dominum. Haec ergo, fratres charissimi, tam viri quam feminae, tam religiosi quam laici, tam senes quam iuvenes, tam pueri quam puellae, attentius cogitemus: et sine ulla dissimulatione securitatem mortiferam respuentes, quotidianis diebus peccatis nostris poenitentiae medicamenta apponere studeamus; timentes illud quod dictum est, Memento quoniam mors non tardat. Si enim haec fideliter agimus, ante tribunal aeterni Iudicis, non damnationis sententiam suscepturi, sed aeternis praemiis remunerandi cum gaudio et exsultatione feliciter veniemus: adiuvante Domino nostro Iesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below