monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 96
Hic meus de istis sensus est, charissime, quod absque praeiudicio verioris sententiae loquor, ut puto catholicus. Sententiae vero sancti Hieronymi, quas velut ad confirmandam iam dictam pro ipsa opinionem in epistula tua legi, prorsus pro ipsa nihil faciunt; sed vel ad demonstranda virtutum privilegia, quae mortalis adhuc accepit, vel ad ostendendam sublimem et omnem creaturam superantem ipsius gloriam, quam post carnis mortem percepit, positae sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below