monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 92
Non habuit ergo beata Virgo, dum moritura vixit, maiorem vel parem sanctis angelis sapientiam, quia nec habere poterat beatitudinem, sine qua eorum sapientia nunquam esse potest, nec habuit daemonum vel impiorum hominum sapientiam, quae nec omnino vere dici sapientia potest. Maiorem vel parem sanctis angelis non habuit sapientiam, quia nec, ut dictum est, habere potuit beatitudinem quam illi obtinent re.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below