monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 91
Sapientes enim eos vocare non possum, licet multa plusquam homines in rerum natura comprehendant, quoniam nec sapientia dici potest, quae rebus divinis vel aeternis non militat; nec eum sapientem, qui sibi divina vel aeterna congruis officiis vel affectibus non procurat. Inde est quod et sapientia mundi stultitia dicitur, et sapientes, mundo, non Deo servientes, stulti vocantur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below