monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 72
Haec verba, ut quod verum est fatear, venerabili et charissimae mihi dilectioni tuae, non a te quidem, sed per te prolata, et opinionem non tuam, sed quorumdam proponentia, in tantum mihi absurda videntur, et de rudi et prorsus incircumspecto corde procedere, quod vix admirari sufficio. Quis enim admirari sufficiat, eum cui ista videntur non discrevisse quod perfacile erat, gratiam a gratia, laborem a retributione, meritum a beatitudine? Quid autem dixi gratiam a gratia, laborem a retributione, meritum a beatudine?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below