monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 69
Quod si quilibet pertinacius instans, eam sine miraculis aut minorem miraculorum factoribus esse, aut videri dixerit, dicat et Christum eo Christiano vel esse, vel videri minorem, qui maiora quam Christus miracula operatus fuerit. De quo ipse in Evangelio: Qui credit, inquit, in me, opera quae facio et ipse faciet; et maiora horum faciet. Maiora vero Christo miracula fecisse multos saepe Christianos legimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below