monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 135
Est etiam poculum quo secreta mentis mundare consuevisti, poculum non naturae veteris, nec ex vite solemni: sed poculum novum de coelo delatum in terram, expressum ex illo botryone peregrino, qui sicut uva de vite, ita ille in carne crucis pependit e ligno. Ex hoc ergo botryone est vinum quod laetificat cor hominis, sobrietatem inebriat, crapulam fidei et verae religionis exhalat, crapulam castitatis infundit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below