monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 134
Itaque, Domine, calumniatores tuos et hostes relinquens, confer te ad nos; et sanctifica aures principis Gratiani, omniumque praeterea quorum in manus hic libellus venerit, vacuas mihi praesta aures; necubi auditae perfidiae sordes resideant. Emunda ergo, emunda aurem non fontanis poculis, nec fluviali haustu, nec susurro praetermeantis rivuli: sed sermonibus ad vicem aquarum operantibus, supra nitorem aquarum perspicuis, et omni purioribus nive; illis utique sermonibus, quibus dixisti: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, ut nivem dealbabo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below