monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 133
At quia tunc Seraphim descendit in figura ad prophetam tu autem, Domine, revelato mysterio ad nos in carne venisti, non per legatum, neque per nuntium, sed ipse per te, ab occultis meis conscientiam meam mundes; ut ego quoque dudum immundus, sed iam per tuam misericordiam fide mundus, illud Davidicum canam, dicens: Psallam tibi in cithara, Deus Israel: gaudebunt labia mea, dum cantavero tibi; et anima mea, quam redemisti.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below