monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 20, 132
Verum nunc mihi propheticum illud est confitendum, quod prophetaturus de Domino praemittit Esaias dicens: O miser ego, et compuncto corde, qui cum immunda labia habeam, in medio quoque populi inhabitem immunda labia habentis; vidi Dominum Sabaoth. Ergo si Esaias miserum se dicit, qui vidit Dominum Sabaoth: quid ego de me dicam, qui cum immunda labia habeam, cogor de Dei generatione tractare? Quo igitur de iis quae metuo, locuturus erumpo; cum David de iis quae sciat ori suo custodiam petat? O si mihi quoque unus de Seraphim candentem illum carbonem, quem de altari divino sumpsit, utriusque forcipe deferens Testamenti, immunda adurat labia!

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below