Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 19, 129 Sed si de nomine substantiae aut naturae divinae voluerint dicere, facile revincentur; quia et οὐσίαν Graece, et Latine substantiam frequenter Scriptura memoravit. Et Petrus vult nos, ut legimus, divinae consortes fieri naturae. Quod si ex alia substantia Filium dicent, ipsi se revincunt, et verbum substantiae quod metuunt confitendo, et Filium creaturis quibus praeferre se simulant, conferendo.