monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 19, 126
Arius dicit ex nihilo Dei Filium. Quomodo ergo Dei Filius? quomodo paterno generatus ex utero? quomodo eructatum ex corde Verbum legitur, nisi ut ex intimo et inaestimabili Patris intelligatur, ut scriptum est, prodiisse secreto? Filius enim aut per adoptionem, aut per naturam est: per adoptionem nos filii dicimur, ille per veritatem naturae est. Quomodo ergo ex nihilo ille, qui ex nihilo fecit omnia?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below