monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 19, 125
Veniamus ad alia. Arius dicit: Antequam nasceretur, non erat: sed Scriptura dicit omnia esse per Filium. Quomodo ergo aliis dedit esse, qui non erat? Cum autem dicit impius, quando et ante, haec utique duo verba tempus ostendunt. Quomodo ergo negant tempus ante Filium, et volunt prius fuisse quae temporis sunt: cum idipsum, quando et ante et aliquando non fuisse, sit temporis?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below