monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 67
Quod si, ut iam dictum est, in visionibus suis multa eos in creaturis latuerunt, non valet quod allatum fuerat ad probandum, sanctam Domini matrem nihil in creaturis latuisse, nihil eorum, quae in creaturis suo tempore gerebantur, ignorare potuisse. Quod si cuilibet sanctorum (quod tamen nusquam legitur) datum in praesenti ad horam fuisset, non inde cogeremur credere, quia et hoc beatae Virgini datum esset.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below