monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 17, 117
Accipe tamen quid etiam scripserit Evangelista Ioannes in epistola sua dicens: Scimus quia Filius Dei apparuit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Patrem, et simus in vero Filio eius Iesu Christo Domino nostro. Hic est verus Deus, et vita aeterna. Verum Ioannes Filium Dei, et verum Deum dicit: ergo si verus Deus, utique non creatus, nihil fallax habens atque fucatum, nihil confusum atque dissimile.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below