monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 65
Novi namque et alios fuisse, vel esse modos, vel modum videndi Deum; quo et Iacob eum se vidisse fatetur, cum dicit: Vidi Dominum facie ad faciem; quo et de Moyse legitur: Loquebatur Dominus Moysi facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum; quo et LXX senioribus Israel apparuit ut scriptum est: Et viderunt Deum, et comederunt, et biberunt; quo et Isaias: Vidi Dominum sedentem super solium excelsum, et elevatum; quo et Micheas: Vidi Dominum sedentem, et omnem militiam coeli assistentem ei a dextris et sinistris; et multa similia. Hinc sunt et illa verba Apostoli: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Hinc et illa Ioannis: Nondum apparuit quid erimus, sed cum apparuerit, videbimus eum sicuti est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below