Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 16, 100 Nunc ipsos Arianos interrogo, utrum idem putent esse genitum, quod creatum? Si enim idem dicunt, nihil utique distat inter generare et creare. Ergo quoniam et nos creati sumus, inter nos et Christum et elementa nulla distantia est. Sed quamvis amentes sint, id tamen non audebunt dicere.