monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 15, 95
Unde et illud vane iactare consuerunt quod scriptum est: Et Dominum eum et Christum fecit Deus. Imperiti legant totum, et intelligant; sic enim scriptum est: Et Dominum eum fecit, et Christum fecit Deus hunc Iesum, quem vos crucifixistis. Non divinitas crucifixa, sed caro est. Hoc utique fieri potuit, quod potuit crucifigi. Non ergo factura Dei Filius.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below