monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 64
Est adhuc et de hac sententia, quae forte se discutiendam obtulit, quod dicatur. Nam quod ait ille: Videnti Creatorem angusta est omnis creatura, verum est, sed in futura vita. Quod enim Creator hic a mortali videri ut est, non possit, testatur illa orbi terrarum nota sententia: Non videbit me homo, et vivet. Nec tamen idcirco falsam hanc sententiam dico, vel sanctum illum eo temporis spatio, quo assuetam hominum visionem excessit, Creatorem vidisse, prout datum est, nego.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below