monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 14, 93
Cum igitur in Evangelio, in Apostolo, in prophetis generationem Christi legerimus, unde audent dicere creatum esse vel factum? Et quidem in quo creatum legerint, in quo factum, considerare deberent. Edoctum est enim Dei Filium de Deo esse genitum, de Deo natum: factum autem in quo legerint, diligenter advertant; non enim Deus factus, sed Deus Dei Filius natus est: postea autem secundum carnem homo factus ex Maria est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below