monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 14, 91
Et addidit: Deum meum, et Deum vestrum; quia licet ipse et Pater unum sint, et illi Pater sit proprietate naturae, nobis Deus Pater coeperit esse per Filium, non naturae iure, sed gratiae; tamen utramque naturam hic significare videtur in Christo et divinitatis et carnis, divinitatis ex Patre, carnis ex matre, illamque ante omnia, istamque ex Virgine. Denique ante Patrem ut Filius nominavit, Deum postea ut homo nuncupavit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below