monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, De Fide ad Gratianum Augustum, 1, 13, 82
Quid igitur sibi voluit illa visio, non aequalitatem Christi servorumque significans, sed mysterium signans, nisi ut appareret nobis quod Lex et Prophetae cum Evangelio congruentes, sempiternum Dei Filium, quem annuntiaverant, revelarent? Ergo et nos cum audimus ex utero Filium, ex corde Verbum, credamus quia non plasmatus manibus, sed ex Patre natus: non artificis opus, sed progenies est parentis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below