monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 56
Attendat et videat quam caute Hieronymus, in talibus de Christo ad ipsam translatis, incedat. Ait enim in quadam re simili: In Mariam vero totius gratiae, quae in Christo est, plenitudo venit. Statimque adiungit: Quanquam aliter. Totius enim gratiae, quae in Christo est, plenitudo in Mariam venit; quoniam Christus plenus gratiae et veritatis in Maria conceptus, de Maria ad homines processit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below