monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 55
Quod vero solius Dei est, participem habere non potest. Unde et ipse per prophetam loquitur: Gloriam meam alteri non dabo. Et cui per quemdam sapientem dicitur: Tu solus nosti corda filiorum hominum. Si quis tamen hanc apostoli de Christo sententiam, gloriae beatae Virginis voluerit adaptare, sic saltem hoc faciat, sic erga sanctam Virginem officiosus et devotus appareat, ut regulam fidei non excedat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below