monumenta.ch

Petrus Venerabilis Petrus Venerabilis, Epistulae, 3, 7, 53
In illo enim, hoc est Dei et ipsius Filio, vere sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi; unde nec aliquid eum sicut Deum in creaturis latere, nec quidquam eorum quae in coelis, quae in terris, quae insuper apud inferos aguntur, ignorare possibile est. Qui enim solus Creator est omnium, solus est rector et cognitor universorum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below