monumenta.ch

Ambrosius Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 14, 25
Exspectat Dominus voluntarios ministros. Denique in libro Esaiae dicit Dominus: Quem mittam? Utique servulo suo poterat imperare, quem dignum qui mitteretur, invenerat: sed maluit eum spontaneae oblationis non fraudare mercede, qui ut ipse se offerret, praestolatus est. Et quamvis eius sciret affectum, exspectavit tamen vocem; ut cumularet gratiam. Unde se offerens Esaias ait: Ecce ego, mitte me; et sic postea missus est ad populum. Ideo de eo dictum est: Quia Esaias audet, et dicit. Etenim quasi voluntarium organum uberiore spiritus sui gratia Christus implevit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below