monumenta.ch

Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 31, 2
Deinde illi ipsi apud seipsos, qui dixerant, Numquid cognoverunt principes quia hic est Christus? fecerunt sibi quaestionem qua eis videretur non ipse esse Christus: adiungentes enim dixerunt, Sed istum novimus unde sit; Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. Haec opinio apud Iudaeos unde nata fuerit, quod Christus cum venerit, nemo scit unde sit (non enim inaniter nata est); si consideremus Scripturas, invenimus, fratres, quoniam sanctae Scripturae dixerunt de Christo, quoniam Nazaraeus vocabitur. Ergo praedixerunt unde sit. Rursus si locum nativitatis eius quaeramus, tanquam inde sit ubi natus est; nec hoc latebat Iudaeos, propter Scripturas quae ista praedixerant. Nam cum eum visa stella Magi quaererent adorare, venerunt ad Herodem, et dixerunt quid quaererent et quid vellent: ille autem convocatis eis qui Legem sciebant, quaesivit ab eis ubi Christus nasceretur: illi dixerunt, In Bethlehem Iudae; et testimonium etiam propheticum protulerunt. Si ergo Prophetae praedixerant et locum unde erat origo carnis eius, et locum ubi eum peperit mater eius; unde nata est ista opinio apud Iudaeos, quam modo audivimus, Christus cum venerit, nemo scit unde sit, nisi quia utrumque praedicaverant et praenuntiaverant Scripturae? Secundum hominem praedixerant Scripturae unde esset: secundum Deum latebat impios, et quaerebat pios. Ad hoc enim et isti dixerunt, Christus cum venerit, nemo scit unde sit; quia hanc illis opinionem generaverat quod per Isaiam dictum est, Generationem autem eius quis enarrabit? Denique et ipse Dominus ad utrumque respondit, et quia noverant eum unde esset, et quia non noverant; ut attestaretur prophetiae sanctae quae de illo ante praedicta est, et secundum humanitatem infirmitatis, et secundum divinitatem maiestatis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below