monumenta.ch

Augustinus Augustinus, In Ioannis Evangelium Tractatus CXXIV, 28, 10
Iudaei ergo quaerebant eum in die festo: antequam ascenderet. Priores enim fratres ascenderunt, et non tunc ascendit ille, quando illi putabant et volebant: ut etiam hoc impleretur quod ait, Non ad hunc, id est, ad quem vos vultis, primum vel secundum diem. Ascendit autem postea, ut Evangelium loquitur, mediato die festo; id est, cum iam illius diei festi tot dies praeteriissent quod remansissent. Ipsam enim festivitatem, quantum intelligendum est, diebus pluribus celebrabant.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below